The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 27 › Mattheum 27:26

Mattheum 27:26

Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. + 27.26 Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then released he Barabbas unto them: and when he had scourged Jesus, he delivered him to be crucified.

In Context

25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. + 27.25 Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.

27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:

Read all of Mattheum 27

Cross References

Isaiah 53:5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. + 53.5 Livore. ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.

Mark 10:34et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.

Luke 18:32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:

Luke 23:24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

John 19:16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. + 19.16 Tunc ergo. Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 27:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 27:25Mattheum 27Mattheum 27:27 →