Isaiah 55:4
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. + 55.4 Ecce testem. Provocavit Judæos ad credendum, sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros, dicit se filium misisse qui præcepta ipsius populis nuntiaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I have given him for a witness to the people, a leader and commander to the people.
In Context
Cross References
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Isaiah 43:12Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. + 43.12 Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.
Jeremiah 30:9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. + 30.9 Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.
Daniel 9:25Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.