The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 57 › Isaiah 57:7

Isaiah 57:7

Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. + 57.7 Super montem excelsum. Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Upon a lofty and high mountain hast thou set thy bed: even thither wentest thou up to offer sacrifice.

In Context

6In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? + 57.6 Libamen. Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.

8Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta. + 57.8 Et post ostium: Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares. Quia juxta me discooperuisti. Metaphora adulteræ sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus.

Read all of Isaiah 57

Cross References

Jeremiah 3:2Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. + 3.2 Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui hæreticos errores deserere se promittunt, præcipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.

Ezekiel 6:13Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.

Ezekiel 16:25Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas:

Ezekiel 23:17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 57:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 57:6Isaiah 57Isaiah 57:8 →