The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 57 › Isaiah 57:6

Isaiah 57:6

In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? + 57.6 Libamen. Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Among the smooth stones of the stream is thy portion; they, they are thy lot: even to them hast thou poured a drink offering, thou hast offered a meat offering. Should I receive comfort in these?

In Context

5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?

7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. + 57.7 Super montem excelsum. Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.

Read all of Isaiah 57

Cross References

Deuteronomy 32:37[Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? + 32.37 Ubi sunt dii. Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel sæculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore.

Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Jeremiah 5:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

Jeremiah 7:18Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.

Jeremiah 19:13Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.] + 19.13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.

Jeremiah 44:17sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 57:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 57:5Isaiah 57Isaiah 57:7 →