Isaiah 59:20
et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.
Isaiah 10:22Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. + 10.22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.
Isaiah 62:11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. + 62.11 Dicite filiæ Sion. Scilicet primitivæ Ecclesiæ, quæ ex Judæis primum: unde, Filii matris meæ pugnaverunt contra me Cant. 1.. Vel secundum illud: Quotquot autem receperunt eum Joan. 1., etc. Et vocabunt eum, dicentes: Vos estis populus sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent.
Daniel 9:13Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
Obadiah 1:17Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
Acts 3:19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.