The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 62 › Isaiæ 62:11

Isaiæ 62:11

Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. + 62.11 Dicite filiæ Sion. Scilicet primitivæ Ecclesiæ, quæ ex Judæis primum: unde, Filii matris meæ pugnaverunt contra me Cant. 1.. Vel secundum illud: Quotquot autem receperunt eum Joan. 1., etc. Et vocabunt eum, dicentes: Vos estis populus sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, the LORD hath proclaimed unto the end of the world, Say ye to the daughter of Zion, Behold, thy salvation cometh; behold, his reward is with him, and his work before him.

In Context

10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. + 62.10 Per portas. Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.

12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.]

Read all of Isaiæ 62

Cross References

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Isaiah 40:10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.

Romans 10:11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 62:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 62:10Isaiæ 62Isaiæ 62:12 →