Isaiah 6:13
Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Cross References
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Ezra 9:2tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Job 14:7Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. + 14.7 Lignum habet spem. etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant, quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.
Isaiah 4:3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Isaiah 10:22Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. + 10.22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.
Ezekiel 6:8Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris: