Isaiah 6:9
Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 28:13Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isaiah 30:8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. + 30.8 Nunc ergo. ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebræos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.
Isaiah 43:8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. + 43.8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Matthew 13:14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. + 13.14 Auditu audietis. Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.
Luke 8:10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.