The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:10

Luke 8:10

Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Unto you it is given to know the mysteries of the kingdom of God: but to others in parables; that seeing they might not see, and hearing they might not understand.

In Context

9Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. + 8.9 Hæc parabola. Nota hanc esse primam parabolam quæ cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quæ exponere noluit, quærendas esse doceret.

11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.

Read all of Luke 8

Cross References

Isaiah 29:14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. + 29.14 Peribit enim. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.

Jeremiah 5:21Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. + 5.21 Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Isræl enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque præcepto naturaliter debemus intelligere quæ recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 113..

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

Mark 4:11Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:

John 12:40[Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:9Luke 8Luke 8:11 →