Isaiah 60:2
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. + 60.2 Terram. ID. Judæos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terræ comedetis, quod carnaliter accipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 9:23Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: + 9.23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii, etc. ID. Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut præstet benedictionem. Ingressi autem. Præmisit ingressi, et subdit egressi, quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinæ contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in prædicatione offendat. Apparuitque gloria Domini. In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit: Et egressus est ignis a Domino. Unde et Lucas: Apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Omni multitudini, etc. Cui simile Lucas ait: Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est Act. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc. Qui erant super altare. Invenit quia necesse sit prædicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est Deut. 4..
1 Kings 8:11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
Isaiah 8:22et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
Isaiah 62:1[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. + 62.1 Propter Sion. HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quæ mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas accendatur. Lampas Græce, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.
Ezekiel 10:4Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.