Isaiah 60:3
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the Gentiles shall come to thy light, and kings to the brightness of thy rising.
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Psalms 68:29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. + 68.29 Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant. 1
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Psalms 102:16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. + 102.16 Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet. 1
Psalms 138:4et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. + 138.4 Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati. 1