Isaiah 60:9
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. + 60.9 Argentum eorum. Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] + 9.27 Dilatet Deus Japheth, etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth, etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.
Exodus 33:19Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. + 33.19 Ego ostendam. AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo. AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor, etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris, etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.
Joshua 9:9Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1