The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:27

Genesis 9:27

Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] + 9.27 Dilatet Deus Japheth, etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth, etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

God shall enlarge Japheth, and he shall dwell in the tents of Shem; and Canaan shall be his servant.

In Context

26Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. + 9.26 Benedictus Dominus Deus Sem. Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Isræl, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terræ occupavit Ecclesia, quod prænuntiabatur cum diceretur: Dilatet Deus Japheth. Chanaan. STRAB. A quo Chananæi, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis.

28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

Read all of Genesis 9

Cross References

Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.

Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Romans 11:12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? + 11.12 Quod si, etc. Quasi dicat: Dixi delictum Judæorum prodesse; quod si est, tunc magis conversio eorum proderit. Quanto magis. Id est, si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum.

Ephesians 2:13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

Ephesians 3:6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.

Hebrews 11:9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:26Genesis 9Genesis 9:28 →