Isaiah 61:5
Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. + 61.5 Vinitores. ID. Mali cultores vineæ, Scribæ, et Pharisæi, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Isaiah 60:10Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. + 60.10 Filii peregrinorum. Principes gentium qui per orbem Ecclesias ædificaverunt, sicut Constantinus qui Romæ duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria præbuerunt.