The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 14 › Isaiæ 14:1

Isaiæ 14:1

[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the LORD will have mercy on Jacob, and will yet choose Israel, and set them in their own land: and the strangers shall be joined with them, and they shall cleave to the house of Jacob.

In Context

2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]

Read all of Isaiæ 14

Cross References

Leviticus 26:42Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: + 26.42 Quod pepigi cum Jacob. ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. Terræ quoque memor ero. ISICH. Scripturæ scilicet, quam mandabo ejectis Judæis, qui eam prævaricati sunt vel prævaricabantur, et prave interpretabantur.

Deuteronomy 30:3reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.

Ruth 1:16Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. + 1.16 Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..

Esther 8:17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.

Psalms 102:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 14:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiæ 14Isaiæ 14:2 →