The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 62 › Isaiah 62:7

Isaiah 62:7

et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. + 62.7 Donec ponat Jerusalem. Quod est, vel ipsa longe lateque diffusa, ubique laudetur, vel ubique laudet semper creatorem suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And give him no rest, till he establish, and till he make Jerusalem a praise in the earth.

In Context

6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.

8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. + 62.8 Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In dextera. In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt Joan. 1.. Si dedero triticum tuum. Triticum Judæorum et vinum sæpe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitæ irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiæ, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quæ cum idolis impenderas, dæmones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judæorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab hæreticis, paganis, Judæis, inimicis Ecclesiæ.

Read all of Isaiah 62

Cross References

Isaiah 60:18Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.

Jeremiah 33:9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.

Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 62:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 62:6Isaiah 62Isaiah 62:8 →