Isaiah 62:6
Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
2 Chronicles 8:14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. + 8.14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret
Song of Solomon 3:3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? + 3.3 Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit. GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.
Isaiah 43:26Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. + 43.26 Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.