Isaiah 63:11
Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; + 63.11 Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Numbers 11:17ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. + 11.17 Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.
Numbers 11:29At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? + 11.29 Quid, inquit, æmularis. GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10..
Deuteronomy 4:30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.
Nehemiah 9:20Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos: et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.