The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 4 › Deuteronomii 4:30

Deuteronomii 4:30

Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thou art in tribulation, and all these things are come upon thee, even in the latter days, if thou turn to the LORD thy God, and shalt be obedient unto his voice;

In Context

29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

31Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.

Read all of Deuteronomii 4

Cross References

Genesis 49:1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. + 49.1 ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terræ promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quæ in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiæ fundamenta sunt jacienda.

Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.

Deuteronomy 31:17Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.

1 Kings 8:46Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,

Nehemiah 1:9et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.

Jeremiah 7:23sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 4:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 4:29Deuteronomii 4Deuteronomii 4:31 →