The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 64 › Isaiah 64:4

Isaiah 64:4

A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. + 64.4 A sæculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For since the beginning of the world men have not heard, nor perceived by the ear, neither hath the eye seen, O God, beside thee, what he hath prepared for him that waiteth for him.

In Context

3Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. + 64.3 Non sustinebimus. Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.

5Occurristi lætanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. + 64.5 Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde.

Read all of Isaiah 64

Cross References

Ezra 9:7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.

Psalms 62:1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. + 62.1 Psalmus David. CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est. 1

Isaiah 30:18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !

Lamentations 3:25Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.

Daniel 9:8Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 64:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 64:3Isaiah 64Isaiah 64:5 →