Isaiah 64:3
Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. + 64.3 Non sustinebimus. Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:10Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Deuteronomy 10:21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
2 Samuel 7:23Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. + 7.23 Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..
Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Psalms 68:8Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. + 68.8 Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi. 1
Psalms 105:27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 1