Isaiæ 65:15
et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: + 65.15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 62:2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. + 62.2 Nomen novum. ID. Mos est Hebræis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.
Isaiah 65:12numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis. + 65.12 Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..
Isaiah 66:15Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis:
Zechariah 8:13Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestræ.
Matthew 22:7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.
Romans 9:26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.