Isaiæ 66:11
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. + 66.11 Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini. Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1
Isaiah 60:16et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
1 Peter 2:2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: + 2.2 Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.