The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 60 › Isaiah 60:16

Isaiah 60:16

et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt also suck the milk of the Gentiles, and shalt suck the breast of kings: and thou shalt know that I the LORD am thy Saviour and thy Redeemer, the mighty One of Jacob.

In Context

15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: + 60.15 Odio habita. Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:

17Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. + 60.17 Pro lignis æs. ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent.

Read all of Isaiah 60

Cross References

Isaiah 43:3Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

Isaiah 49:26Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.] + 49.26 Carnibus suis. Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus. Fortis Jacob. Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, prævalebis.

Isaiah 59:20et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.

Isaiah 66:11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. + 66.11 Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini. Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant.

Ezekiel 34:30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 60:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 60:15Isaiah 60Isaiah 60:17 →