The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 66 › Isaiah 66:2

Isaiah 66:2

Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For all those things hath mine hand made, and all those things have been, saith the LORD: but to this man will I look, even to him that is poor and of a contrite spirit, and trembleth at my word.

In Context

1[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? + 66.1 Cœlum. Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus, etc.

3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Read all of Isaiah 66

Cross References

Genesis 1:1In principio creavit Deus cælum et terram. + 1.1 In principio creavit, etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux, quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat, id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat; incongruum enim erat a Deo dici, fiat, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio, etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit, etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc. In principio, etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio. Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum. Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram, id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. Terra autem erat inanis, quia deposuerat formam bonam. Et vacua, boni operis fructu. Et tenebræ erant, veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi, corda scilicet superborum.

2 Kings 22:10Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,

2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:

Ezra 9:4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: + 9.4 Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.

Psalms 34:18Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. + 34.18 Confitebor tibi. AUG. Jam de fructu præmittit confessionem totius Ecclesiæ: inde precatur, cum commemoratione culpæ, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 66:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 66:1Isaiah 66Isaiah 66:3 →