Isaiæ 66:1
[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? + 66.1 Cœlum. Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 7:5Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? + 7.5 Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.
1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
2 Chronicles 2:5Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Psalms 11:4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. + 11.4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. 1
Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.