Isaiah 7:11
Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. + 7.11 Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ask thee a sign of the LORD thy God; ask it either in the depth, or in the height above.
In Context
10Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:
12Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.
Cross References
Judges 6:40Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
2 Kings 19:29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum. + 19.29 Hoc erit signum. ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare, sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.
Isaiah 37:30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. + 37.30 Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.
Isaiah 38:22Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
Jeremiah 19:10Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,
Matthew 12:38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. + 12.38 Tunc responderunt. Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.