The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 37 › Isaiah 37:30

Isaiah 37:30

Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. + 37.30 Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this shall be a sign unto thee, Ye shall eat this year such as groweth of itself; and the second year that which springeth of the same: and in the third year sow ye, and reap, and plant vineyards, and eat the fruit thereof.

In Context

29Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.] + 37.29 Superbia. ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus hæc potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiæ gentes et infructuosæ arbores ut per te, quasi securim succiderentur.

31Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:

Read all of Isaiah 37

Cross References

Exodus 3:12Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

Leviticus 25:5Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: + 25.5 Quæ sponte, etc. Eorum scilicet quæ hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..

1 Kings 13:3Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.

2 Kings 20:9Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?

Isaiah 7:21Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 37:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 37:29Isaiah 37Isaiah 37:31 →