Isaiah 7:16
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. + 7.16 Derelinquetur, etc. ID. quasi diceret: Terra Syriæ et Samariæ ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 15:29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
2 Kings 16:9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
Isaiah 9:11Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
Hosea 5:9Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israël ostendi fidem.
Jonah 4:11et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?