Isaiah 7:17
Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 12:19recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem.
2 Kings 18:13Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
2 Chronicles 28:19Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
Nehemiah 9:32Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.