Isaiah 8:9
Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. + 8.9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.
Cross References
1 Kings 20:11Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
Proverbs 11:21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. + 11.21 Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.
Isaiah 14:5Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, + 14.5 Baculum. Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in pœnis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando.
Isaiah 28:13Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isaiah 54:15Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. + 54.15 Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.
Jeremiah 46:4Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.