Proverbs 11:21
Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. + 11.21 Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Job 36:17Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1
Proverbs 12:21Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
Proverbs 16:5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. + 16.5 Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.
Jeremiah 32:39Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. + 32.39 Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.