Isaiah 9:1
[Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. + 9.1 Primo tempore, HIER. Hæ duæ tribus ab Assyriis in captivitatem ductæ sunt, etc., usque ad vidit prius lucem prædicantis Christi. Terra Zabulon. ID. In qua Christus primum prædicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Via maris. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Galilææ gentium. Galilææ duæ sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
1 Kings 15:19Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
2 Kings 17:5Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
2 Chronicles 16:4Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
Matthew 4:15[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: + 4.15 Terra Zabulon. ID. Quod primo positum est prætermittit evangelista; scilicet: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim Isa. 9.: sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quæ gentium est hic memoratur.