The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:23

James 1:23

Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: + 1.23 Consideranti vultum. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis ævi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem pœnitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiæ comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animæ, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if any be a hearer of the word, and not a doer, he is like unto a man beholding his natural face in a glass:

In Context

22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

Read all of James 1

Cross References

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Luke 6:7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. + 6.7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.

James 2:14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? + 2.14 Quid proderit, etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:22James 1James 1:24 →