Luke 6:7
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. + 6.7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 38:12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
Mark 3:2Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. + 3.2 Et observabant. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Licet sabbatis benefacere. ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Animam. ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. Perdere. ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.
Luke 13:14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. + 13.14 Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.
Luke 20:20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. + 20.20 Et observantes. Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.
John 9:16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. + 9.16 Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.