James 3:6
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. + 3.6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:4Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.
Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
Judges 16:15Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
2 Samuel 13:26Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.
2 Samuel 16:20Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus.