The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:4

Genesis 3:4

Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the serpent said unto the woman, Ye shall not surely die:

In Context

3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. + 3.5 Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.

Read all of Genesis 3

Cross References

Genesis 3:13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. + 3.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.

2 Kings 1:4Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.

2 Kings 1:16et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.

2 Chronicles 18:21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.

John 8:44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. + 8.44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.

2 Corinthians 11:3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 3:3Genesis 3Genesis 3:5 →