James 5:20
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. + 5.20 Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 10:2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. + 10.2 Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.
Proverbs 11:4Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.
1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. + 9.22 Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.
Philemon 1:19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
James 5:19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: + 5.19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?