Philemon 1:19
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
Cross References
1 Corinthians 4:15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. + 4.15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.
1 Corinthians 16:21Salutatio, mea manu Pauli.
Galatians 5:2Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. + 5.2 Si circumcidamini. Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.
1 Timothy 1:2Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. + 1.2 Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.
James 5:19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: + 5.19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?