The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 12 › Jeremiah 12:13

Jeremiah 12:13

Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. + 12.13 Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They have sown wheat, but shall reap thorns: they have put themselves to pain, but shall not profit: and they shall be ashamed of your revenues because of the fierce anger of the LORD.

In Context

12Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni. + 12.12 Non est pax, etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt Rom. 8..

14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. + 12.14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.

Read all of Jeremiah 12

Cross References

Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.

Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.

Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Jeremiah 3:25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.] + 3.25 Dormiemus. Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..

Jeremiah 25:37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.

Micah 6:15Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 12:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 12:12Jeremiah 12Jeremiah 12:14 →