Micha Propheta 6:15
Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.
Judges 6:4et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.
Joel 1:10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Zephaniah 1:13Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.