The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 13 › Jeremiæ 13:1

Jeremiæ 13:1

Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. + 13.1 Hæc dicit Dominus. HIER. Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terræ assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith the LORD unto me, Go and get thee a linen girdle, and put it upon thy loins, and put it not in water.

In Context

2Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.

Read all of Jeremiæ 13

Cross References

Jeremiah 13:11Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt.]

Jeremiah 19:1Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, + 19.1 Hæc dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam. HIER. Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu. Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.

Jeremiah 43:9Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis:

Hebrews 1:1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: + 1.1 Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Jeremiæ 13Jeremiæ 13:2 →