Jeremiæ 43:9
Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:
Cross References
2 Samuel 12:31populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.
Isaiah 20:1In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: + 20.1 In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.
Jeremiah 18:2Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
Jeremiah 25:19Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus: + 25.19 Pharaoni regi Ægypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Ægypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Ægyptius, sed in ejus regionibus commoratur.
Ezekiel 4:1Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
Hosea 12:10Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.