Jeremiæ 16:2
[Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not take thee a wife, neither shalt thou have sons or daughters in this place.
In Context
Cross References
Jeremiah 29:6Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. + 29.6 Accipite uxores, etc. Jeremiæ (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.
Luke 21:23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.
1 Corinthians 7:26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. + 7.26 Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.