Luke 21:23
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
Cross References
Lamentations 4:10Jod Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Matthew 21:44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Mark 13:17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. + 13.17 Væ autem prægnantibu., etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatæ fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathæ turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum.
Luke 19:43Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
1 Thessalonians 2:16prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. + 2.16 Pervenit. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excæcentur. Usque in finem. Quia in fine sæculi convertentur Judæi nonnulli. Ore, aspectu, etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit.
Hebrews 10:26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, + 10.26 Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.