Jeremiah 17:21
Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem: + 17.21 Custodite animas. Ne præceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus. Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati. ID. Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
Deuteronomy 4:15Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
Deuteronomy 11:16Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
Nehemiah 13:15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. + 4.23 Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.
Jeremiah 17:22et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut præcepi patribus vestris.