Jeremiæ 2:12
Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. + 2.12 Obstupescite, cœli. ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be astonished, O ye heavens, at this, and be horribly afraid, be ye very desolate, saith the LORD.
In Context
Cross References
Isaiah 1:2[Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. + 1.2 Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Jeremiah 6:19Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Jeremiah 22:29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
Matthew 27:45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. + 27.45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.