Matthew 27:45
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. + 27.45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now from the sixth hour there was darkness over all the land unto the ninth hour.
In Context
Cross References
Isaiah 50:3Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.] + 50.3 Induam cœlos tenebris. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso cœli lumine, ær inferior obscuratur. Induam. Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores. Et saccum ponam. Ut agant pœnitentiam in timore et cilicio.
Mark 15:25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.
Luke 23:44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. + 23.44 Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.
Revelation 9:2Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: + 9.2 Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.