Jeremiæ 2:16
Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. + 2.16 Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also the children of Noph and Tahapanes have broken the crown of thy head.
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:20Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. + 33.20 Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.
2 Kings 23:33Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.
Isaiah 8:8et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
Isaiah 30:1[Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; + 30.1 Væ, filii desertores, dicit Dominus. ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.
Isaiah 59:13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Jeremiah 44:1Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: