Jeremiæ 2:20
A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. + 2.20 A sæculo confregisti. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Leviticus 26:13Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Deuteronomy 12:2Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
Deuteronomy 26:17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.